2 Peter 3

1Hanc ecce vobis, charissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem: 2ut memores sitis eorum, quæ prædixi verborum a sanctis Prophetis, et Apostolorum vestrorum præceptorum Domini et Salvatoris. 3Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, iuxta proprias concupiscentias ambulantes, 4dicentes: Ubi est promissio, aut adventus eius? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. 5Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra, de aqua, et per aquam consistens Dei Verbo: 6per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus periit. 7Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem Verbo repositi sunt, igni reservati in diem iudicii, et perditionis impiorum hominum. 8Unum vero hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. 9Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. 10Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur. 11Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus, 12expectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent? 13Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia habitat. 14Propter quod charissimi hæc expectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace. 15Et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, 16sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his, in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti, et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. 17Vos igitur fratres præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate. 18Crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.
Copyright information for VulgCC